Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 3: Versus 2

Primum quidem,etc. Quasi: Ut alia minora de temporalibus praetermittam, hoc primum et praecipuum pono, quia eloquia Domini, id est lex et prophetae, eis ut amicis sunt credita: per quae intelligerent futuram redemptionem. Sed dices: Non ideo plus factum est eis quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum reciperent quidam eorum. Ad quod respondetur: Non ideo tamen minus profuit credentibus, et hoc est: Nam etsi quidam non crediderunt, non ideo tamen fides evacuata est.
(* Traductions européennes)